Praeprocessorium CPraeprocessorium C (abbreviatura Anglica: cpp) est linguae programmandi C proprium praeprocessorium, quod est, generatim dictu, programma compilatro C separata invocato ante programmam ipsam traducentem[1]. Functio sua est includere librarias (Anglice: header files), instructiones magnas ("magnas"), functiones utiles, compilationem conditionalem, gubernationem linearum. Ex convento lineae praeprocessori cum symbolo # incipitote. Functiones praeprocessoriiInclusio librariarumCompilatra linguae C viginti quattuor librarias de forma *.h noscunt, assert.h, complex.h, ctype.h, errno.h, fenv.h, float.h, inttypes.h, iso646.h, limits.h, locale.h, math.h, setjmp.h, signal.h, stdarg.h, stdbool.h, stddef.h, stdint.h, stdio.h, stdlib.h, string.h, tgmath.h, time.h, wchar.h, wctype.h, quae singulae vel plurium includi licent vel in parte etiam oportunt. Exemplum #include <stdio.h>
int main(void)
{
printf("Salve, munde!\n");
return 0;
}
In exemplo istud inclusio stdio.h necessaria est, quod in libraria hac enim programmae functio printf (= imprimito) declarata est. Inclusio instructionum magnarumUtiles instructiones magnas undique sub abbreviatura macros notae sunt, quae usori linguae C magis valores occurrant, ut NULL (=nullum) sive EOF (=finis archivi). Cum inclusione librariarum idonearum sic macros aptae tum declaratae adhiberi possunt. Nexus interniNotae
|