Michael WoitrinMichael Woitrin, plenius Praenobilis Baro Michael Woitrin , (natus in urbe Namurci die 5 Maii anno 1919 vitaque functus in urbe Lovanii-Novi die 27 Octobris anno 2008), doctor in iure et in scientiis oeconomicis, fuit professor academicus, socius diversarum academiarum, honoratusque oscillo meritorio militantibus secundo bello mundano dicato. Cupiens primum se dare officio iuridico incepit Namurci apud advocatum celebrem sese in rebus causidiciis exercere, tamen praetulit indolem suam sequi et professorem fieri in Universitate Catholica Lovaniensi, in qua docuit analysin macrooeconomicam et demographiam. Postea factus est administrator generalis et deinde unus ex regimine administrativo ab anno 1963 ad annum 1984. Duxerat in matrimonium Namurci die 26 mensis ianuarii anno 1953 Claram Bibot, natam Namurci die 11 mensis iulii anno 1927, quae etiam amita erat famosae comoedae mimaeque Laurentiae Bibot. Magnifice ingens et rarum opus construendae urbis novae absolvit. Duxit et animavit gregem sollertissimum architectorum et urbanistarum, inter quos numerantur professor Raymundus Lemaire, Iohannes Petrus Blondel, Petrus Laconte, Bernardus de Walque et tot alii quorum spatium nimis parvum est ad nomina memoranda. Die 16 mensis novembris anno 1982, a rege Baldovino honestatus est titulo baronis cum nobilitate hereditaria. Eius nomen manebit in tempora futura, non solum ut magnus professor, sed magis ut conditor et auctor praecipuus urbis novae universitatisque Lovanii Novi. Libri ab eo editi
Index bibliographicus de eo
Nexus interni |