Java (lingua programmationis)
Java (Latine fortasse "Iava") est lingua programmationis quam Iacobus Gosling pro societate Sun Microsystems (nunc a societate Oracle dominata) excogitavit eo consilio, ne necesse sit programmata iterum iterumque scribere ut in aliis systematibus effici possint. Java adhibitum est in multissimis machinis, ut 3 milliarda telephonis gestabilibus,[1] et 1.1 milliarda computatris[1]. IngeniumHuius linguae syntax a lingua C et C++ deducta est; lingua autem ab his linguis discrepat, quia
Ut idem programma sine mutatione in omnibus apparatibus systematisve effici potest, programmata Java et compilantur et interpretantur. Omnia in byte-code (sc. Latine octeti notas) compilantur, et haec byte-code tunc efficiuntur ab interprete Java Virtual Machine (sc. Latine Javae Virtualis Machina) appellato. Javae programmata, propter necessarium interpretationis tempus, necessario mediae celeritatis efficiuntur qua programmata C vel C++. HistoriaIacobus Gosling et Patricius Naughton hoc opus mense Iunio 1991 ceperunt, promittentes quod nova lingua utentes programmatores possunt programa "semel scriptum ubique efficere" (Anglice write once, run anywhere). Lingua primitus Anglice Oak (Latine Robor) appellaverunt, quod quoddam robur extra Goslingii scriptorium stetit extra fenestram suam visum. Tunc Green (Latine Viridis) et tandem die 23 Maii anno 1995 huius linguae versionem 1.0 divulgaverunt nomine finali Java. ExemplumSalve, munde! public class SalveMunde {
public static void main(String[] args) {
System.out.println("Salve, munde!");
}
}
Res specialesAppletAppleta (sc. Latine: "Applicationes parvae") in paginis interretialibus praebuntur. SwingSwing est unus modus quo fenestra creantur in Java; et adhibetur per bibliothecam "Salve munde" Swing adhibendo: import javax.swing.JFrame;
import javax.swing.JLabel;
public class SalveMunde {
public void initGUI() {
JFrame gui = new JFrame("Salve Munde Exemplum");
gui.add(new JLabel("Salve, munde!"));
gui.setDefaultCloseOperation(JFrame.EXIT_ON_CLOSE);
gui.setVisible(true);
gui.pack();
}
public static void main(String[] args) {
SalveMunde s = new SalveMunde();
s.initGUI();
}
}
DocumentatioJava Javadoc (Anglice Javadoc) utitur, ubi praeter annotationes EditionesJava quattuor editiones sustinet:
Nexus externi
Notae
|